CITHARISTA vel CITHARISTES

CITHARISTA vel CITHARISTES
CITHARISTA, vel CITHARISTES
Plin. l. 3. c. 4. Mela, l. 2. c. 5. Galliae Narbonens. promontor. teste Moletiô et Antoninô. Alii scribunt Citarista. Hodie Cap de S. Sigo nonnullis dicitur, Belleforestio, autem Cap de Gartel vocatur. Baudrando urbecula fuit
Galliae Narbonenf. in Provinc. media inter Massiliam et Telonem, 18. milliar. ab utraque, Cesarista Ptol. Antonin. Merulae. Nunc pagus Ceireste, prope Aranum amnem, 1. leuc. ab ora maris Mediterran. et ab urbe dicta Civitate, la Cioutat, quae ex eius ruinis crevit. Promontor. autem Citharistes in eo tractu est Cap de Laigle, prope Civitatem. Valesio Ceiresta inter Taurentum et Carsicos posita est, qui situs Citharistae non convenit, magis Taurento et Carsicis, vulgo Carsis aut Cassis ad Massiliam accedenti: inrter Carsicos et portum Mines, Portmion, nomine nunc obscurô. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”